Druckschrift 
3 (1828) Fasti, Tristia, Epistolae ex Ponto, Ibis et Fragmenta
Entstehung
Seite
358
Einzelbild herunterladen
 

P. OVIDII NASONIS

EPISTOLA IX.

jR A E C I N O.

35 S

G

Viule licet, non unde iuvat, Graecine, salutemMittit ab Euxinis hanc tibi Naso vadis.

Missaque Di faciant Auroram occurrat ad illam,Bis senos fasces quae tibi prima dabit:

5 Vt, quoniam sine me tanges Capitolia Consul,

Et fiam turbae pars ego nulla tuae,

In domini subeat partes, et praestet amiciOfficium iusso Utera nostra dic.

Atque ego si fatis genitus melioribus essem,

10 Et mea sincero curreret axe rota;

Quo nunc nostra manus per scriptum fungitur, esse*Lingua salutandi munere functa tui.

Gratatusque darem cum dulcibus oscula verbis:Nec minus ille meus, quam tuus, esset honor.i5 Illa, confiteor, sic essem luce superbus,

Vt caperet fastus vix domus ulla meos.

Bumque latus sancti cingit tibi turba Senatus,Consulis ante pedes ire viderer Eques.

Et quamquam cuperem semper tibi proximus esse,20 Gauderem lateri non habuisse locum.

Nec querulus, turba quamvis eliderer, essem:

Sed foret a populo tum mihi dulce premi.

Prospicerem gaudens, quantus foret agminis ordo,Densaque quam longum turba teneret iter.

25 Quoque magis noris, quam me vulgaria tangant,Spectarem, qualis purpura te tegeret.

Signa quoque in sella nossem formata curuli:

Et totum Numidae sculptile dentis opus.

At cum Tarpeias esses deductus in arces,

5o Dum caderet iussu victima sacra tuo;

Me quoque secreto grates sibi magnus agentemAudissct, media qui sedet aede, Deus: