EX PONTO EPIST. LIB. IV. EP. S. 357
Sic victor laudem superatis Liber ab ludis,
Alcides capta traxit ab Oechalia.
Et modo, Caesar, Avum,quem virtus addidit astris,Sacrarunt aliqua carmina parte tuum.
Si quid adhuc igitur rivi, Germanice, nostro 65
ltestat in ingenio, serviet omne tibi.
Non potes ollicium vatis contemnere vates:ludicio pretium res habet ista tuo.
Quod nisi te numen tantum ad maiora vocasset,
Gloria Pieridum summa futurus eras. 70
Sed dare materiam nobis, quam carmina, mavis:
Nec tamen ex toto deserere illa potes.
Nam modo bella geris, numeris modo verba coerces,Quodque aliis opus est, hoc tibi ludus erit.
Vtque nec ad citharam, nec ad arcum segnis ?5Apollo est;
Sed venit ad sacras nervus uterque manus;
Sic tibi nec docti, nec desunt principis artes:
Mista sed est animo cum Iove Musa tuo.
Quae quoniam nec nos unda submovit ab illa,
Vagula Gorgonei quam cava fecit equi; do
Prosit, opemque ferat communia sacra tueri:
Atque tsdem studiis imposuisse manum.
Littura pellitis nimium subiecta Corallis ;
Vt tandem saevos effugiamque Getas,
Clausaque si misero patria est, ut ponar in ullo, 85Qui minus Ausonia distet ab Vrbe, loco;
Vnde tuas possim laudes celebrare recentes,Magnaque quam minima facta referre mora
Tangat ut hoc votum coelestia, care Suilli,
Numina, pro socero paene precare tuo. 90