Druckschrift 
3 (1828) Fasti, Tristia, Epistolae ex Ponto, Ibis et Fragmenta
Entstehung
Seite
355
Einzelbild herunterladen
 

EX PONTO EPIST. L1B. IV. EP.7.8. 355

Sed tantum virtus alios tua praeterit omnes,

Ante citos quantum Pegasus ibat equos.

Vincitur Acgypsos: testataque tempus in omneSunt tua, Vestalis, carmine facta meo.

XXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXX

EPISTOLA VIII.

S V I L L I O.

Litera sera quidem, studiis exculte .Suilli,

Huc tua pervenit, sed mihi grata tamen.

Qua, pia si possit Superos lenire rogandoGratia, laturum te milii dicis opem.

Vt iam nil praestes, animi sum factus amici 5

Debitor; et meritum, velle iuvare, voco.

Impetus iste tuus longum modo duret in aevum;

Nere malis pietas sit tua lassa meis.

Ius aliquod faciunt affinia vincula nobis,

Quae semper maneant illabefacta precor. 10

Nam tibi quae coniux, eadem mihi filia paene est:

Et quae te generum, me vocat illa virum.

lleu mihi, si lectis vultum tu versibus istisDucis, et affinem te pudet esse meum!

At nihil hic dignum poteris reperire pudore, i5

Praeter Fortunam, quae mihi caeca fuit.

Seu genus excutias; Equites, ab origine prima,

Vsque per innumeros inveniemur avos:

Sive velis, qui sint, mores inquirere nostros;

Errorem misero detrahe, labe carent. 20

Tu modo si quid agi sperabis posse precando,

Quos colis, exora supplice voce Deos.

Di tibi sunt Caesar iuvenis: tua numina placa.

Hac certe nulla est notiOr ara tibi.

Non sinit illa sui vanas antistitis unquam 2.5

Esse preces. Nostris hinc pete rebus opem.

Z 2