354 P. OVIDII NASONIS
i5 'Penditis ad primum per densa pericula pilum:Contigit ex merito qui tibi nuper honos.
Sit licet hic titulus plenis tibi fructibus ingens,Ipsa tamen virtus ordine maior erat.
Non negat hoc Ister: cuius tua dextera quondam20 Puniceam Getico sanguine fecit aquam.
Non negat Aegypsos, quae, te subeunte, receptaSensit in ingenio nil opis esse loci.
Nam dubium, positu melius defensa manuve,
Vrbs erat in summo nubibus aequa iugo.
25 Sithonio regi ferus interceperat illam
Hostis, et ereptas victor habebat opes,
Donec fluminea devecta Vitellius undaIntulit, exposito milite, signa Getis.
At tibi, progenies alti fortissima Dauni,
5o Venit in adversos impetus ire viros.
Nec mora; conspicuus longe fulgentibus armis,Fortia ne possint facta latere, caves:
Ingentique gradu contra ferrumque locumque,Saxaque brumali grandine plura, subis.
55 Nec te missa super iaculorum turba moratur,
Nec quae vipereo tela cruore madent.
Spicula cum pictis haerent in casside pennis:Parsque fere scuti vulnere nulla vacat.
Nec corpus cunctos feliciter effugit ictus;
4o Sed minor est acri laudis amore dolor.
Talis apud Troiam Danais pro navibus AiaxDicitur Hectoreas sustinuisse faces.
Vt propius ventum est, admotaque dextera dextrae,Hesque fero potuit cominus ense geri;
45 Dicere difficile est, quid Mars tuus egerit illic,Quotque neci dederis, quosque, quibusque modis.
Ense tuo factos calcabas victor acervos;Impositoque Getes sub pede multus erat.
Pugnat ad exemplum Primi minor ordine Pili:
5o Multaque fert miles vulnera, multa facit.