352 P. OVIDII NASONIS
Sed, tu quod nolles, voluit miserabile fatum.Heu mihi, plus illud, quam tua vota, valet!
5 In Scythia nobis quinquennis Olympias acta est:Iam tempus lustri transit in alterius.
Perstat enim Fortuna tenax, votisque malignumOpponit nostris insidiosa pedem.
Certus eras pro me, Fabiae lux, Maxime, gentis,i o Numen ad Augustum supplice voce loqui.Occidis ante preces; caussamque ego, Maxime,mortis,
Nec fueram tanti, me reor esse tuae.
Iam timeo nostram cuiquam mandare salutem:Ipsum morte tua concidit auxilium.i5 Coeperat Augustus deceptae ignoscere culpae;Spem nostram, terras deseruitque simul.Quale tamen potui de coelite, Urute, recentiVestra procul positus carmen in ora dedi.Quae prosit pietas utinam mihi; sitque malorumao Iam modus, et sacrae mitior ira domus 1
Te quoque idem, liquido possum iurare, precari,O mihi non dubia cognite Brute nota.
Nam cum praestiteris verum mihi semper *amorem;
Hic tamen adverso tempore crevit amor.a5 Quique tuas pariter lacrimas nostrasque videret,Passuros poenam crederet esse duos.
Lenem te miseris genuit Natura, nec ulliAlitius ingenium, quam tibi, Brute, dedit.
Vt qui, quid valeas, ignoret, Marte forensi,
3o Posse tuo peragi vix putet ore reos.
Scilicet eiusdem est, quamvis pugnare videtur,Supplicibus facilem, sontibus esse trucem.Cum tibi suscepta est legis vindicta severae;Verba vellit tinctum singula virus habent.
55 Hostibus eveniat, quam sis violentus in armis,Sentire, et linguae tela subire tuae: