Druckschrift 
3 (1828) Fasti, Tristia, Epistolae ex Ponto, Ibis et Fragmenta
Entstehung
Seite
351
Einzelbild herunterladen
 

EX PONTO EPIST. L1B. IV. EP.5.0. 351

Aut, populi reditus positam componet ad hastam,

Et minui magnae non sinet urbis opes. 20

Aut, ut erunt Patres in lulia templa vocati,

De tanto dignis Consule rebus aget.

Aut feret Augusto solitam natoque salutem;

Deque parum noto consulet officio.

Tempus ab his vacuum Caesar Germanicus omne ibAuferet. A magnis hunc colit ille Deis.

Cum tamen a turba rerum requieverit harum;

Ad vos mansuetas porriget ille manus :

Quidque parens ego vester agam, fortasserequiret.

Talia vos illi reddere verba velim: 5o

Vivit adhuc, vitamque tibi debere fatetur,

Quam prius a miti Caesare munus habet.

Te sibi, cum fugeret, memori solet ore referre,Barbariae tutas exhibuisse vias.

Sanguine Bistonium quod non tepefecerit ensem, 35Effectum cura pectoris esse tui.

Addita praeterea vitae quoque multa tuendaeMunera, ne proprias attenuaret opes.

Pro quibus ut meritis referatur gratia, iurat,

Se fore mancipium tempus in omne tuum. 4o

Nam prius umbrosa carituros arbore montes,

Et freta velivolas non habitura rates,

Fluminaque in fontes cursu reditura supino;

Gratia quam meriti possit abire tui.

Ilaec ubi dixeritis, servet sua dona, rogate. 45

Sic fuerit vestrae caussa peracta viae.

EPISTOLA VI.

B R V T 0.

Quam legis, ex illis tibi venit epistola, Brute,Nasonem nolles in quibus esse, locis.