Druckschrift 
3 (1828) Fasti, Tristia, Epistolae ex Ponto, Ibis et Fragmenta
Entstehung
Seite
348
Einzelbild herunterladen
 

34S

P. OVIDII NASONIS

llaec Dea non stabili, quam sit levis, orbe fatetur,Quem summum dubio sub pede semper habet.

Quolibet est folio, quavis incertior aura.

Par illi levitas, improbe, sola tua est.

55 Omnia sunt hominum tenui pendentia lilo:

Et subito casu, quae valuere, ruunt.

Divitis audita est cui non opulentia Croesi?Nempe tamen vitam captus ab hoste tulit.

Ille Syracosia modo formidatus in urbe,

4o Vix humili duram repulit arte laniem.

Quid fuerat Magno maius ? tamen ille rogavitSubmissa fugiens voce clientis opem.

Cuique viro totus terrarum paruit orbis,

Indigus effectus omnibus ipse magis.

45 Ille lugurthino clarus Cimbroque triumpho,

Quo victrix toties Consule Horna fuit:

ln coeno latuit Marius, cannaque palustri:Pertulit et tanto multa pudenda viro.

Ludit in humanis divina potentia rebus:

5o Et certam praesens vix habet hora iidcm.

Littus ad Euxinum, si quis mihi diceret, ibis,

Et metues, arcu ne feriare Getae;

I, bibe, dixissem, purgantes pectora succos:Quidquid et in tota nascitur Anticyra.

55 Sum tamen haec passus: nec si mortalia possem,Et summi poteram tela cavere Dei.

Tu quoque fac timeas; et, quae tibi laeta videntur,Dum loqueris, lieri tristia posse puta.

XXXXXXXXXXXXXXXXXXXJcxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxx

EPISTOLA IV.

SEXTO P O M P E I O.

ivulla dies adeo est australibus humida nimbis,Non intermissis ut fluat imber aquis.