Druckschrift 
3 (1828) Fasti, Tristia, Epistolae ex Ponto, Ibis et Fragmenta
Entstehung
Seite
349
Einzelbild herunterladen
 

EX PONTO EPIST. LIO. IV. EP. 4. 349

Nec sterilis locus ullus ita est, ut non sit in illoMista fere duris utilis herba rubis.

Nil adeo Fortuna gravis miserabile fecit, 5

Vt minuant nulla.gaudia parte malum.

Ecce domo, patriaque carens, oculisque meorum,Naufragus in Getici litteris actus aquas;

Qua, tamen inveni, vultum diffundere caussaPossem, Fortunae nec meminisse meae. io

Nam milii eum fulva tristis spatiarer arena,

Visa est a tergo penna dedisse sonum.

Respicio: nec corpus erat, quod cernere possem:Verba tamen sunt haec aure recepta mea:

En ego laetarum venio tibi nuntia rerum, >5

Fama per immensas aere lapsa vias.

Consule Pompeio, quo non tibi carior alter.

Candidus et felix proximus annus erit.

Dixit: et, ut laeto Pontum rumore replevit,

Ad gentes alias hinc Dea vertit iter. 20

At mihi, dilapsis inter nova gaudia curis,

Excidit asperitas huius iniqua loci.

Ergo ubi, Iane biceps, longum reseraveris annum.Pulsus et a sacro mense December erit;

Purpura Pompeium summi velabit honoris; 2 5

Ne titulis quidquam debeat ille suis.

Cernere iam videor rumpi penetralia turba:

Et populum laedi deficiente loco.

Templaque Tarpeiae primum tibi sedis adiri;

Et iieri faciles in tua vota Deos. 5o

Colla boves niveos certae praebere securi,

Quos aluit campis herba Falisca suis.

Cumque Deos omnes, tum quos impensius aequosEsse tibi cupias, cum love Caesar erit.

Curia te excipiet, Patresque e more vocati 35

Intendent aures ad tua verba suas.

Hos ubi facundo tua vox hilaraverit ore:

Vtque solet, tulerit prospera verba dies;