Druckschrift 
3 (1828) Fasti, Tristia, Epistolae ex Ponto, Ibis et Fragmenta
Entstehung
Seite
347
Einzelbild herunterladen
 

EX PONTO EPIST. LIB. IV. EP. 3. 347

EPISTOLA III.

AMICO IX STABILI.

Conquerar, an taceam ? ponam sine nomine crimen ?

An notum, qui sis, omnibus esse velim?

Nomine non utar, ne commendere querela;

Quaeraturque tibi carmine fama meo.

Dum mea puppis erat valida fundata carina,

Qui mecum velles currere, primus eras.

Nunc, quia contraxit vultum Fortuna, recedis,Auxilio postquam scis opus esse tuo.

Dissimulas etiam, nec me vis nosso videri:

Quisque sit, audito nomine, Naso, rogas.

Ille ego sum, quamquam non vis audire, vetustaPaene puer puero iunctus amicitia.

Ille ego, qui primus tua seria nosse solebam,

Qui tibi iucundis primus adesse iocis.

Ille ego convictor, densoque domesticus usu:

Ille ego iudiciis unica Musa tuis.

Idem ego sum, qui nunc, an vivam, perfide, nescis?

Cura tibi dc quo quaerere nulla fuit.

Sive fui nunquam carus, simulasse fateris:

Seu non fingebas, inveniere levis.

Aut age dic aliquam, quae te mutaverit, iram:

Nam nisi insta tua est, iusta querela mea est.Quae te consimilem res nunc vetat esse priori?

An crimen, coepi quod miser esse, vocas?

Si mihi rebus opem nullam factisque ferebas;

Venisset verbis charta notata tribus.

Vix equidem credo, sed et insultare iacentiTe mihi, nec verbis parcere, Fama refert.

Quid facis, ah demens? cur, si Fortuna recedat,Naufragio lacrimas eripis ipse tuo?