340
P. OVIDII NASONIS
i5 Nec tamen ingenium nobis respondet, ut ante:Sed siccum sterili vomere littus aro.
Scilicet ut limus venas excaecat in undis,Laesaque suppresso fonte resistit aqua;
Pectora sic mea sunt limo vitiata malorum:
20 Et carmen vena pauperiore fluit.
Si quis in hac ipsum terra posuisset Homerum ;Esset, crede milii, factus et ille Getes.
Da veniam fasso; studiis quoque frena remisi:Ducitur et digitis litera rara meis.
2.5 Impetus ille sacer, qui vatum pectora nutrit,
Qui prius in nobis esse solebat, abest.
Vix venit ad partes, vix sumtae Musa tabellaeImponit pigras paene coacta manus.
Parvaque, ne dicam scribendi nulla voluptas3o Est mihi: nec numeris nectere verba iuvat.
Sive quod hinc fructus adeo non cepimus ullos,Principium nostri res sit ut ista mali:
Sive quod in tenebris numerosos ponere gressus,Quodque legas nulli, scribere carmen, idem est,55 Excitat auditor studium: laudataque virtusCrescit; et immensum gloria calcar habet.
Hic mea cui recitem, nisi flavis scripta Corallis,Quasque alias gentes barbarus Ister habet?
Sed quid solus agam ? quaque infelicia perdam4o Otia materia, surripiamque diem?
Nam quia nec vinum, nec me tenet alea fallax,Per quae clam tacitum tempus abire solet;
Nec me, quod cuperem, si per fera bella liceret,Oblectat cultu terra novata suo:
45 Quid, nisi Pierides, solatia frigida, restat,
Non bene de nobis quae meruere Deae?
At tu, cui bibitur felicius Aonius fons,
Vtiliter studium quod tibi cedit, ama,
Sacraque Musarum merito cole: quodque legamus.5o IIuc aliquod curae mitte recentis opus.