EX PONTO EPIST. LIB. IV. EP. 1.2. 315
Et levis haec meritis referatur gratia tantis.
Sin minus; invito te quoque gratus ero.Nunquam pigra fuit nostris tua gratia rebus:
Nec mihi munilicas arca negavit opes.
Nunc quoque nil subitis clementia territa fatisAuxilium vitae /ertque feretque meae.
Vncle, roges forsan, fiducia tanta futuriSit mihi: quod fecit quisque tuetur opus.
Yt Venus artificis labor est et gloria Coi,Aequoreo madidas quae premit imbre comas:Arcis ut Actaeae vel eburna vel aenea custosBellica Phidiaca stat Dea facta manu:
Vindicat ut Calamis laudem, quos fecit, equorum;
Yt similis verae vacca JMyronis opus;
Sic ego pars rerum non ultima, Sexte, tuarum;Tutelaeque feror munus opusque tuae.
EPISTOLA II.
S E V E R O.
Quod legis, o vates magnorum maxime regum,Venit ab intonsis usque, Severe, Getis.
Cuius adhuc nomen nostros tacuisse libellos,
Si modo permittis dicere vera, pudet.
Orba tamen numeris cessavit epistola nunquamIre per alternas officiosa vices.
Carmina sola tibi memorem testantia curamNon data sunt. Quid enim, quae facis ipse, darem *
Quis mei Aristaeo, quis Baccho vina Falerno,Triptolemo fruges, poma det Alcinoo'f
Fertile pectus habes, interque Helicona colentesVberius nulli provenit ista seges.
Mittere carmen ad hunc, frondes erat addere silvis,llaec mihi cunctandi caussa, Severe, fuit.