Druckschrift 
3 (1828) Fasti, Tristia, Epistolae ex Ponto, Ibis et Fragmenta
Entstehung
Seite
343
Einzelbild herunterladen
 

EX PONTO EP1ST. LIH. III. EP. 'J. 313

Vixque mihi videor, faciam quod carmina, sanus;lnque feris curem corrigere illa Getis.

Nil tamen e scriptis magis excusabile nostris,

Quam sensus cunctis paene quod unus inest.

I Laeta fere laetus cecini, cano tristia tristis. 55

Conveniens operi tempus utrumque suo est.

Quid, nisi de vitio scribam regionis amarae ?

I Vtque solo moriar commodiore, precer?

Cum toties eadem dicam, vix audior ulli:

Verbaque profectu dissimulata carent. 4o

Et tamen haec eadem cum sint, non scribimus isdem:Vnaque per plures vox mea tentat opem.

An, ne bis sensum lector reperiret eundem,

Vnus amicorum, Brute, rogandus erat?

Non fuit hoc tanti; confesso ignoscite, docti. 45Vilior est operis fama salute mea.

Denique materiae, quam quis sibi finxerit ipse,Arbitrio variat multa poeta suo.

Musa mea est index nimium quoque vera malorum;Atque incorruptae pondera testis habet. 5o

Nec liber ut fieret, sed uti sua cuique dareturEitera,propositum curaque nostra fuit.

I Postmodo collectas, utcunque sine ordine, iunxi:

Hoc opus electum ne mihi forte putes.

Da veniam scriptis, quorum non gloria nobis 55Caussa, sed utilitas ofiiciumque, fuit.