Druckschrift 
3 (1828) Fasti, Tristia, Epistolae ex Ponto, Ibis et Fragmenta
Entstehung
Seite
342
Einzelbild herunterladen
 

342

P. OVIDII NASONIS

EPISTOLA IX.

B R V T O.

Quod sit in his eadem sententia, Brute, libellis,Carmina nescio quem carpere nostra refers:Nil nisi me terra fruar ut propiore rogare;

Et, quam sim denso cinctus ab hoste, queri.

5 O quam de multis vitium reprehenditur unum!Hoc peccat solum si mea Musa, bene est.

Ipse ego librorum video delicta meorum;

Cum sua plus iusto carmina quisque probet.Auctor opus laudat. Sic forsitan Agrius olim10 Thersiten facie diverit esse bona.

Iudicium tamen hic nostrum non decipit error;

Nec, quidquid genui, protinus illud amo.

Cur igitur, si me videam delinquere, peccem,

Et patiar scripto crimen inesse, rogas:i5 Non eadem ratio est, sentire et demere morbos.Sensus inest cunctis; tollitur arte malum.Saepe aliquod cupiens verbum mutare, relinquoIudicium vires destituuntque meum.

Saepe piget, quid enim dubitem tibi vera fateri?20 Corrigere, et longi ferre laboris onus.

Scribentem iuvat ipse favor, minuitque laboremCumque suo crescens pectore fervet opus.Corrigere at res est tanto magis ardua, quantoMagnus Aristarcho maior Homerus erat.a5 Sic animum lento curarum frigore laedit,

Yt cupidi cursor frena retentat equi.

Atque ita Di mites minuant mihi Caesaris iram,Ossaque pacata nostra tegantur humo;

Vt mihi eonanti nonnunquam intendere curas,3o Fortunae species obstat acerba meae.