Druckschrift 
3 (1828) Fasti, Tristia, Epistolae ex Ponto, Ibis et Fragmenta
Entstehung
Seite
341
Einzelbild herunterladen
 

EX PONTO EP1ST. L1B. 111. EP. S. 311

EPISTOLA VIII.

M A X I N O.

Quae tibi, quaerebam, memorem testantia curamDona Tomitanus mittere posset ager.

Dignus es argento, fulvo quoque dignior auro:

Sed te, cum donas, ista iuvare solent.

Nec tamen haec loca sunt ullo pretiosa metallo. 5Hostis ab agricola vix sinit illa fodi.

Purpura saepe tuos fulgens praetexit amictus:

Sed non Sarmatica tingitur illa manu.

Vellera dura ferunt pecudes, et Palladis utiArte Tomitanae non didicere nurus. io

Femina pro lana Cerealia munera frangit:Suppositoque gravem vertice portat aquam.

Non hic pampineis amicitur vitibus ulmus:

Nulla premunt ramos pondere poma suo.

Tristia deformes pariunt absinthia campi, :5

Terraque de fructu quam sit amara docet.

Nil igitur tota Ponti regione sinistri,

Quod mea sedulitas mittere posset, erat.

Clausa tamen misi Scythica tibi tela pharetra:

Hoste precor fiant illa cruenta tuo. 20

Hos habet haec calamos, hos haec habet ora libellos.Haec viget in nostris, Maxime, Musa loris.

Quae quamquam misisse pudet,quia parva videntur,

Tu tamen haec, quaeso, consule missa boni.