338 P. OVIDII NASONIS
At si cauta parum scripsisset dextra, quis esses,Forsitan oilicio parta querela foret.
5 Cur tamen, hoc aliis tutum credentibus, unus,Appellent ne te carmina nostra, rogas?
Quanta sit in media clementia Caesaris ira,
Ex me, si nescis, certior esse potes.
Huic ego, quam patior, nil possem demere poenae,
10 Si iudex meriti cogerer esse mei.
Non vetat ille sui quemquam meminisse sodalis:Nec prohibet tibi me scribere, teque mihi.
Nec scelus admittas, si consoleris amicum:Mollibus et verbis aspera fata leves.
11 Cur, dum tuta times, facis ut reverentia talis
Fiat in Augustos invidiosa Deos?
Fulminis afflatos interdum vivere telisVidimus, et relici, non prohibente Iove.
Nec, quia Neptunus navem lacerarat Ylixis.
20 Leucothee nanti ferre negavit opem.
Crede mihi, miseris coelestia numina parcunt:
Nec semper laesos, et sine line, premunt.
Principe nec nostro Deus est moderatior ullus,lustitia vires temperat ille suas.
25 Nuper eam Caesar lacto de marmore templo,lampridem posuit mentis in aede suae.
Iupiter in multos temeraria fulmina torquet,
Qui poenam culpa non meruere pari.
Obruerit saevis cum tot Deus aequoris undis,
5o Ex illis mergi pars quota digna fuit?
Cum pereant acie fortissima quaeque, vel ipsoIndice, delectus Martis iniquus erit.
At, si forte velis in nos inquirere, nemo est,
Qui se, quod patitur, commeruisse neget.
35 Adde, quod exstinctos vel aqua, velMarte, veligni,Nulla potest iterum restituisse dies.
Restituit multos, aut poenae parte levavitCaesar; et in multis me velit esse precor.