Druckschrift 
3 (1828) Fasti, Tristia, Epistolae ex Ponto, Ibis et Fragmenta
Entstehung
Seite
337
Einzelbild herunterladen
 

EX PONTO EPIST. L1IS. III. EP. 5. 6. 337

Exemploque meo, nisi dedignaris id ipsum,

Vtcre: quod nobis rectius ipse dares.

Namque ego, qui perii iam pridem, Maxime, vobis,Ingenio nitor non periisse meo.

Redde vicem: nec rara tui monumenta laboris 35Accipiant nostrae, grata futura, manus.

Dic tamen , o invenis studiorum plene meorum;

Ecquid ab his ipsis admoneare mei?

Ecquid ubi aut recitas factum modo carmen amicis,Aut, quod saepe soles, exigis ut recitent, 4o

Interdum queritur tua mens, oblita quid absit?

Nescio quid certe sentit abesse sui.

Vtque loqui de me multum praesente solebas,

Nunc quoque Nasonis nomen in ore tuo est?

Ipse quidem Getico peream violatus ab arcu; 45

Et sit periuri quam prope poena vides;

Te nisi momentis video paene omnibus absens.

Gratia Dis, menti quolibet ire licet.

Hac ubi perveni, nulli cernendus, in Vrbem,

Saepe loquor tecurn; saepe loquente fruor. 5oTum,mihi difficile est,quam sitbene,dicere; quamqueCandida indiciis hora sit illa meis.

Tum me, si qua fides, coelesti sede receptumCum fortunatis suspicor esse Deis.

Rursus, ut huc redii, coelum Superosque relinquo. 55A Styge nec longe Pontica distat humus.

Vnde ego si fato nitor prohibente reverti:

Spem sine profectu, Maxime, tolle mihi.

**» O O O ** ^ % C* *» 'C* O O ♦♦♦ *£ v O O

EPISTOLA VI

A M I C O R V M C V I 1) A .V.

Aaso suo, nomen posuit cui paene, sodaliMittit ab Euxinis hoc breve carmen aquis.Ov. T. HE. Y