Druckschrift 
3 (1828) Fasti, Tristia, Epistolae ex Ponto, Ibis et Fragmenta
Entstehung
Seite
336
Einzelbild herunterladen
 

330

P. OVIDII NASONIS

EPISTOLA V.

M A XI M O COTI A E.

Quam legis, unde tibi mittatur epistola, quaeris!Hinc, ubi caeruleis iungitur Ister aquis. ,

Vt regio dicta est, succurrere debet et auctor,Laesus ab ingenio Naso poeta suo.

5 Qui tibi, quam mallet praesens afferre salutem,Alittit ab hirsutis, Maxime Cotta, Getis.

Legimus, o iurenis, patrii non degener oris,

Dicta tibi pleno verba diserta loro.

Quae, quamquam lingua mihi sunt properante perhoras

jo Lecta satis multas, pauca fuisse queror.

Plura sed haec feci relegendo saepe; nec unquamNon mihi, quam primo, grata fuere magis.

Cumque nihil toties lecta c dulcedine perdant,Viribus illa suis, non novitate, placent.i5 Felices, quibus haec ipso cognoscere in actu,

Et tam facundo contigit ore frui!

Nam quamquam sapor est allata dulcis in unda,Gratius ex ipso fonte bibuntur aquae.

Et magis adducto pomum decerpere ramo,

20 Quam de caelata sumere lance iuvat.

At nisi peccassem, nisi me mea Musa fugasset,Quod legi, tua vox exhibuisset opus.

Vtque fui solitus, sedissem forsitan unusDe centum index in tua verba viris.

25 Maior et implesset praecordia nostra voluptas,Cum traherer dictis annueremque tuis.

Quem quoniam fatum, vobis patriaque relictis,Inter inhumanos maluit esse Getas:

Quod licet, ut videar tec.uin magis esse, legenda5o Saepe, precor studii pignora mitte tui: