Druckschrift 
3 (1828) Fasti, Tristia, Epistolae ex Ponto, Ibis et Fragmenta
Entstehung
Seite
335
Einzelbild herunterladen
 

KX PONTO EF1ST. Llli. III. EP. 4 . 335

Res quoque tanta fuit, quantae subsistere summoAeneidos vati grande fuisset onus,porre etiam molles elegi tam vasta triumphiPondera disparibus non potuere rotis.

Quo pede nunc utar, dubia est sententia nobis ;

Alter eniin de te, Rhene, triumphus adest.

Irrita verorum non sunt praesagia vatum.

Danda lovi laurus, dum prior illa viret.

Nec mea verba legis, qui sum submotus ad Istrum,Non bene pacatis flumina pota Getis:

Ista Dei vox est: Deus est in pectore nostro.

| Ilaec duce praedico vaticinorque Deo.

! Quid cessas currum, pompamque parare triumphis,j Livia? iam nullas dant tibi bella moras.

I jPerfula damnatas Germania proiicit hastas.

Iam pondus dices omen habere meum.

1 Crede, brevique lides aderit; geminabit honoremi Filius, et innetis, ut prius, ibit equis.

Prome, quod iniicias humeris victoribus, ostrum.

Ipsa potest solitum nosse corona caput.

Scuta, sed et galeae gemmis radientur et auro,Stentque super vinctos trunca tropaea viros.Oppida turritis cingantur eburnea muris;

Fictaque res vero more putetur agi.

Squalidus immissos fracta sub arundine crinesRhenus, et infectas sanguine portet aquas.

I Barbara iam capti poscunt insignia reges,Textaque fortuna divitiora sua.

Et quae praeterea virtus invicta tuorumSaepe parata tibi, saepe paranda facit.

Di, quorum monitu sumus eventura locuti,

; Verba, precor, celeri nostra probate lide.

85

9 °

96

100

io5

110