Druckschrift 
3 (1828) Fasti, Tristia, Epistolae ex Ponto, Ibis et Fragmenta
Entstehung
Seite
334
Einzelbild herunterladen
 

334 P. OVIDII NASONIS

Vix bona post tanto quaerenti verba subibant:

Et gaudere aliquid, res inibi visa nova est.

Ytque reformidant insuetum lumina Solem,

5 o Sic ad laetitiam mens mea segnis erat.

Est quoque cunctarum novitas carissima rerum:Gratiaque ollieio, quod mora tardat, abest:

Caetera certatim de magno scripta triumpholam pridem pupuli suspicor ore legi.

55 Illa bibit sitiens lector, mea pocula plenus:

Illa recens pota est, nostra tepescit aqua.

Non ego cessavi, nec fecit inertia serum:

Yltima me vasti sustinet ora freti.

Dum venit huc rumor, propcrutaquc carmina fiunt,60 Factaque eunt ad vos, annus abisse potest.

Nec minimum refert, intacta rosaria primus,

An sera carpas paene relicta manu.

Quid mirum, lectis exhausto floribus horto,

Si duce non facta est digna corona suo?

G 5 Deprecor, haec vatum contra sua carmina nc quisDicta putet. Pro se Musa locuta mea est.

Sunt mihi vobiscum communia sacra, poetae;

In vestro miseris si licet esse choro.

Magnaque pars animae mcciiui vixistis, amici:

70 Hac ego vos absens nunc quoque parte colo.

Sint igitur vestro mea commendanda favoriCarmina, non possum pro quibus ipse loqui.

Scripta placent a morte fere: quia laedere vivosEivor, et iniusto carpere dente solet.

75 Si genus est mortis male vivere; terra moratur:Et desunt fatis sola sepulcra meis.

Denique opus nostrae culpetur ut undique curae,O Ilici uni, nemo, qui reprehendat, erit.

Yt desint vires, tamen est laudanda voluntas:

80 Ilao ego contentos auguror esse Deos.

Haec facit, ut veniat pauper quoque gratus ad aras;Et placeat caeso non minus agna bove.