EX PONTO EPIST. LIH. III. EP. 4. 333
!Nos, quibus ingenium longi minuere labores,
Aut etiam nullum forsitan ante fuit,
Viribus inlirmi, vestro candore valemus.
1 (piem milii si demas, omnia rapta putem.
'1'iinctaque cum mea sint propenso nixa favore, i5Praecipuum veniae ius habet ille liber.
{Spectatum vates alii scripsere triumphum.
Est aliquid memori Visa notare manu.
I Nos ea vix avidam vulgo captata per aurem
Scripsimus: atque oculi lama fuere mei. 20
Scilicet aifectus similes, aut impetus idem,
Rebus ab auditis conspicuisque venit?
Nec nitor argenti, quem vos vidistis, et auri,
Quod milii defuerit, purpuraque illa, queror.
Sed loca, sed gentes formatae mille liguris 25
Nutrissent carmen, proeliaque ipsa, meum.
Et regum vultus, certissima pignora mentis,
Iuvissent aliqua forsitan illud opus.
Plausibus ex ipsis populi, laetoque favore,
Ingenium quodvis incaluisse potest. 3o
Tamque ego sumsissem tali clamore vigorem,
Quam rudis audita miles ad arma tuba.
Pectora sint nobis nivibus glacicque licebit,
Atque hoc, quem patior, frigidiora loco:
Illa ducis facies, iu curru stantis eburno, 35
Excuteret frigus sensibus omne meis,ilis ego defectus, dubiisque auctoribus usus,
Ad vestri venio iure favoris opem.
■ Nec mihi nota ducum, nec sunt milii nota locorum. Nomina: materiam vix habuere manus. 4o
Pars quota de tantis rebus, quam Fama referre,
Aut aliquis nobis scribere posset, erat?
Quo magis, 0 lector, debes ignoscere, si quidErratum est illic, praeteritumve milii.
Adde, quod, assiduam domini meditata querelam, 45Ad laetum carmen vix mea versa lyra est.