Druckschrift 
3 (1828) Fasti, Tristia, Epistolae ex Ponto, Ibis et Fragmenta
Entstehung
Seite
331
Einzelbild herunterladen
 

i).

EX PONTO EPIST. LIB. III. EP. 3. 331

An sit ab bis omnis rigide submota libellis,

Quam lex furtivos arcet habere viros?

IQuid tamen hoc prodest, vetiti si lege severaCredor adulterii composuisse notas?

At tu, sic habeas ferientes cuncta sagittas;

Sic nunquam rapido lampades igne vacent; (icSic regat imperium, terrasque coerceat omnesCaesar, ab Aenea qui tibi fratre nepos;

Eflice, sit nobis non implacabilis ira;

Mcque loco plecti commodiore velit.

Haec ego visus eram puero dixisse volucri. G5

Hos visus nobis ille dedisse sonos:

1 Per, mea tela, faces, et per, mea tela, sagittas,

Per matrem iu.ro., Caesareumque caput;

Nil, nisi concessum, nos te didicisse magistro.;

Artibus et nullum crimen inesse tuis. 70

'Vtquc hoc, sic utinam defendere caetera posses!

Scis aliud, quod te laeserit, esse magis.

: Quidquid id est,nequeenim debct-dolorille referri,

Non potes, a culpa, dicere, abesse tua.

Tu licet erroris sub imagine crimen obumbres: 76

Non gravior merito vindicis ira fuit.

Vt.tamen adspicerem, consolarerque iacentem,

Lapsa per immensas est milii penna vias.

Ilacc loca tum primum vidi, cum matre rogantePhasias est telis fixa puella meis. 80

Quae nunc cur iterum post saecula longa revisam,

Tu facis, o castris miles amice meis.

Pone metus igitur; mitescet Caesaris ira:

Et veniet votis mollior hora tuis.

Neve moram timeas,tempus,quod quaerimus,instat: 85Cunctaque laetitiae plena triumphus habet.

Dum domus, et nati, dum mater Livia gaudet;

Dum gaudes Patriae magne Ducisque Pater:

Dum tibi gratatur populus, totamque per YrbemOmnis odoratis ignibus ara calet:

0 °