Druckschrift 
3 (1828) Fasti, Tristia, Epistolae ex Ponto, Ibis et Fragmenta
Entstehung
Seite
330
Einzelbild herunterladen
 

330 P. OVIDII NASONIS

Qualis in aeriae tergo solet esse columbae,

20 Tractantum multae quam tetigere manus.

lluuc, simul agnovi, neque enim milii notior alter,Talibus allata est libera lingua sonis:

O puer, exsilii dectplo caussa magistro,

Quem fuit utilius non docuisse mihi.;a5 IIuc quoque venisti, pax est ubi tempore nullo,Et coit adstrictis barbarus Ister aquis !

Quae tibi caussa viae? nisi uti mala nostra videros?Quae sunt, si nescis, invidiosa tibi.

Tu milii dictasti iuvenilia carmina primus:

5o Apposui senis, te duce, quinque pedes.

Nec me Maeonio consurgere carmine, nec meDicere magnorum passus es acta ducum.

Forsitan exiguas, aliquas tamen, arcus et ignisIngenii vires comminuere mei.

55 Namque ego dum canto tua regna,tuaeque parentis.In nullum mea mens grande vacavit opus.

Nec satis id fuerat; stultus quoque carmina feci,Artibus ut posses non rudis esse meis.

Pro quibus exsilium misero mihi reddita merces:4o ld quoque in extremis, et sine pace, locis.

At non Chionides Eumolpus in Orphea talis;ln Phryga nec Satyrum talis Olympus erat.

Praemia nec Chiron ab Achilli talia cepit,Pythagoraeque ferunt non nocuisse Numam.

45 Nomina neu referam longum collecta per aevum,Discipulo perii solus ab ipse meo.

Dum damus arma tibi, dum te, lascive, docemus,Haec te discipulo dona magister habet.

Scis tamen, ut liquido iuratus dicere possis,

5o Non inc legitimos sollicitasse toros.

Scripsimus haec istis, quarum nec vitta pudicosContingit crines, nec stola longa pedes.

Dic, precor, ecquando didicisti fallere nuptas;

Et facere incertum per mea iussa genus l