EX PONTO EPIST. LIB. III. EP. 2.3. 329
Scilicet hac etiam, qua nulla ferocior, oraNomen amicitiae barbara corda moret.
Quid facere Ausonia geniti debetis in Vrbe,
Cum tangant diros talia facta Getas?
Adde, quod est animus sempef tibi mitis, ct altaeIndicium mores nobilitatis habet;
Quos Volesus patrii cognoscat nominis auctor;
Quos Numa maternus non neget esso suos:Adiectique probent genitiva ad nomina Cottae,
Si tu non esses, interitura domus.
Digne vir hac serie, lapso succurrere amicoConveniens istis moribus esse puta.
EPISTOLA III.
FABIO MAXIM O.
Si vacat exiguum profugo dare tempus amico,
O sidus Fabiae, Maxime, gentis, ades:
Dum tibi, quae vidi, referam; seu corporis umbraSeu veri species, seu fuit ille sopor.
Nox erat: et bifores intrabat Luna fenestras,Mense fere medio quanta nitere solet.
Publica me requies curarum somnus habebat,Fusaque erant toto languida membra toro;
Cum subito pennis agitatus inhorruit aer;
Et gemuit parvo mota fenestra sono.
Territus in cubitum relevo mea membra.sinistrum:Pulsus et c trepido pectore somnus abit.
Stabat Amor vultu, non quo prius esse solebat,Fulcra tenens laeva tristis acerna manu.
Nec torquem collo, nec habens crinale capillis;
Nec bene dispositas comtus, ut ante, comas.Horrida pendebant molles super ora capilli;
Et visa est oculis horrida penna meis.