328 1\ OVIDII NASONIS
Quam levibus ventis sub nube per aera vectamCreditur his Phoebe deposuisse locis.
G5 Praefuerat templo multos ea rite per annos,Invita peragens tristia sacra manu.
Cum duo velifera iuvenes venere carina:Presseruntque suo littora nostra pede.
Par fuit his aetas, et amor: quorum alter Orestes,70 Alter erat Pylades. Nomina fama tenet.Protinus immitem Triviae ducuntur ad aram,Evincti geminas ad sua terga manus.
Spargit aqua captos lustrali Graia sacerdos,Ambiat ut fulvas infula longa comas.
75 Dumque parat sacrum, dum velat tempora vittis;Dum tardae caussas invenit usque morae;
Non ego crudelis, iuvenes ignoscite, dixit;
Sacra suo facio barbariora loco,llitus is est gentis. Qua vos tamen urbe venitis?80 Quove parum fausta puppe petistis iter?
Dixit: et, audito patriae pia nomine virgo,Consortes urbis comperit esse suae.
Alter at e vobis, inquit, cadat hostia sacri;
Ad patrias sedes nuntius alter eat.
85 Ire iubet Pylades carum periturus Oresten.
Hic negat: inque vicem pugnat uterque mori.Exstitit hoc unum, quo non convenerit illis.
Caetera par concors et sine lite fuit.
Dum peragunt pulchri iuvenes certamen amoris;go Ad fratrem scriptas exarat illa notas.
Ad fratrem mandata dabat, cuique illa dabantur,Humanos casus adspice, frater erat.
Nec mora; de templo rapiunt simulacra Dianae:Clamque per immensas puppe feruntur aquas.q5 Mirus amor iuvenum, quamvis abiere tot anni,
In Scythica magnum nunc quoque nomen habet.Fabula narrata est postquam vulgaris ab illo;Laudarunt omnes facta piamque lidem.