Druckschrift 
3 (1828) Fasti, Tristia, Epistolae ex Ponto, Ibis et Fragmenta
Entstehung
Seite
327
Einzelbild herunterladen
 

EX PONTO EP1ST. L1I5. III. EP. 2. 327

Tunc igitur meriti morietur gratia vestri,

Cum cinis absumto corpore laetus ero.

Fallar, et illa meae superabit tempora vitae.

Si tamen a memori posteritate legar. 5o

Corpora debentur moestis exsanguia bustis:

Effugiunt structos nomen honorque rogos.

Occidit et Theseus, et qui comitavit Oresten:

Sed tamen in laudes vivit uterque suas.

Vos etiam seri laudabunt saepe nepotes; 55

Claraque erit scriptis gloria vestra meis.

Ilie quoque Sauromatae iam vos novere Getaeque:

Et tales animos barbara turba probat.

Cumque ego de vestra nuper probitate referrem;

Nam didici Getice Sarmaticeque loqui; 4o

Forte senex quidam, coetu cum staret in illo,

Reddidit ad nostros talia verba sonos:

Nos quoque amicitiae nomen bene novimus, hospes,Quos procul a vobis frigidus Ister habet.

Est locus in Scythia, Tauros dixere priores, 45

Qui Getica longe non ita distat humo.

Ilac ego sum terra, patriae nec poenitet, ortus.

Consortem Phoebi gens colit illa Deam.

Templa manent hodie vastis innixa columnis;

Perque quater denos itur in illa gradus. 5o

Fami refert illic signum coeleste fuisse.

Quoque minus dubites, stat basis orba Dea.

Araque, quae fuerat natura candida saxi,

Decolor affuso tincta cruore rubet.

Femina sacra facit, taedae non nota iugali; 55

Quae superat Scythicas nobilitate nurus.

Sacrifici genus est, sic instituere priores,

Advena virgineo caesus ut ense cadat.

Regna Thoas habuit, Maeotide clarus in ora:

Nec fuit Euxinis notior alter aquis. 6o

Sceptra tenente illo, liquidas fecisse per aurasNescio quam dicunt Iphigcnian iter.