Druckschrift 
3 (1828) Fasti, Tristia, Epistolae ex Ponto, Ibis et Fragmenta
Entstehung
Seite
326
Einzelbild herunterladen
 

32t3 P. OVIDII NASONIS

E quibus ante omnes Augustum numen adora;Progeniemque piam, participemque tori.iGS Sintutinam mites solito sibi more; tuasqueNon duris lacrimas vultibus adspiciunt.

EPISTOLA II.

COTTAE.

Quam legis a nobis missam tibi, Cotta, salutemMissa sit ut vere, perveniatque, precor.Namque meis sospes multum cruciatibus aufers;Vtque sit e nobis pars bona salva, facis.

5 Cumque labent alii, iactataque vela relinquant;Tu lacerae remanes ancora sola rati.

Grata tua est igitur pietas: ignoscimus illis,

Qui cum Fortuna terga dedere fugae.

Cum feriant unum, non unum fulmina terrent;10 lunetaque percusso turba pavere solet.Cumque dedit paries venturae signa ruinae,Sollicito vacuus Iit locus ille metu.

Quis non e timidis aegri contagia vitat,

Vicinum metuens ne trahat inde malum?i5 AIc quoque amicorum nimio terrore metuquo,Non odio, quidam destituere mei.

Non illis pietas, non olliciosa voluntasDefuit: adversos extimuere Deos.

Vtque magis cauti possunt timidique videri,

20 Sic appellari non meruere mali.

At meus excusat caros ita candor amicos;

Vtque habeant de me crimina nulla, favet.Sint hac contenti venia, signentque licebit,Purgari factum me quoque teste suum.

25 Pars estis pauci potior, qui rebus in arctisFerre mihi nullam turpe putastis opem.