EX PONTO EPIST. L1B. III. EP. 1. 325
Eligito tempus, captatum saepe, rogandi,
Haereat adversa ne tua navis aqua. i3a
Non semper sacras reddunt oracula sortes;
Ipsaque non omni tempore fana patent.
Cum status Vrbis erit, qualem nunc auguror esse;
Et nullus populi contrahet ora dolor:
Cum domus Augusti, Capituli more colenda, i35Eaeta, quod est, et sit,plenaque pacis erit;
Tum tibi, Di faciant, adeundi copia liat,
Profectura aliquid tum tua verba puta.
Si quid aget maius, differ tua coepta; cavequeSpem festinando praecipitare meam. lio
Nec rursus iubco, dum sit vacuissima, quaeras.
Corporis ad cultum vix vacat illa sui.
Curia cum patribus fuerit stipata verendis;
Per rerum turbam tu quoque oportet eas.
Cum tibi contigerit vultum lunonis adire, i45
Fac sis personae, quam tueare, memor.
Nec factum defende meum: mala caussa silendaest,
Nil nisi sollicitae sint tua verba preces.
Tum lacrimis demenda mora est: submissaqueterrae
Ad non mortales brachia tende pedes. i5o
Tum pete nil aliud, saevo nisi ab hoste recedam:Ilostom Fortunam sit satis esse mihi.
Plura quidem subeunt: sed iam turbata timoreIlaec quoque vix poteris ore tremente loqui.Suspicor hoc damno tibi non fore; sentiat illa i55Te maiestatem pertimuisse suam.
Nec, tua si fletu scindentur verba, nocebit.
Interdum lacrimae pondera vocis habent.
Lux etiam coeptis facito bona talibus adsit:
Horaque conveniens, auspiciumque favens. 160Sed prius imposito sanctis altaribus igni,
Tura fer ad magnos vinaque pura Deos.