Druckschrift 
3 (1828) Fasti, Tristia, Epistolae ex Ponto, Ibis et Fragmenta
Entstehung
Seite
324
Einzelbild herunterladen
 

324 P. OVIDII NASONIS

Nota tua est probitas, testataque tempus in omneSit virtus etiam non probitate minor.g5 Non tibi Amazonia est pro me sumenda securis,Aut excisa levi pelta gerenda manu.

Numen adorandum est; non ut milii liat amicum,Sed sit ut iratum, quam fuit ante, minus.

Gratia si nulla est, lacrimae tibi gratia fient.ioo Hac potes, aut nulla, parte movere Deos.

Quae tibi ne desint, bene per mala nostra cavetur:Meque viro llendi copia dives adest.

Ytque meae res sunt; omni, puto, tempore ilebis.Has Fortuna tibi nostra ministrat opes.io5 Si mea mors redimenda tua, quod abominor, esset:Admeti coniux, quam sequereris, erat.

Aemula Penelopes lieres, si fraude pudicaInstantes velles fallere nupta procos.

Si comes exstincti manes fcqucrere mariti,

110 Esset dux facti Laodamia tui.

Iphias ante oculos tibi erat ponenda, volentiCorpus in accensos mittere forte rogos.

Morte nihil opus est, nil Icariotide tela.

Caesaris at coniux ore precanda tuo:n5 Quae praestat virtute sua, ne prisca vetustasLaude pudicitiae saecula nostra premat:

Quae Veneris formam, mores lunonis habendo,Sola est coelesti digna reperta toro.

Quid trepidas, et adire timosi non impia Procne,120 Filiave Aeetae voce movenda tua est:

Nec nurus Aegypti, nec saevaAgamemnonis uxor;

Scyllave, quae Siculas inguine terret aquas:Telcgonive parens vertendis nata liguris;

Nexave nodosas angue Medusa comas.

125 Femina sed Princeps, in qua Fortuna videreSe probat, et caecae crimina falsa tulit.

Qua nihil in terris, ad finem Solis ab ortu,Clarius, excepto Caesare, mundus habet.