EX PONTO EPIST. Llii. II. EP. 10. 319
Ncc procul hinc Nymphen, quae, dum fugit Elidisamnem,
Tecta sub aequorea nunc quoque currit aqua.
Ilie mihi labentis pars anni magna peracta est.
Eheu quam dispar est locus ille Getis! 3o
Et quota pars haec sunt rerum, quas vidimus ambo,
Te mihi ineundas efficiente vias!
Seu rate caeruleas picta sulcavimus undas:
Esseda nos agili sive tulere rota.
Saepe brevis nobis vicibus via visa loquendi; 35
Pluraque, si numeres, verba fuere gradu.
Saepe dies sermone minor fuit; inque loquendumTarda per aestivos defuit hora dies.
Est aliquid, casus pariter timuisse marinos;
Iunctaque ad aequoreos vota tulisse Deos: 4o
Et modo res egisse simul; modo rursus ab illis,Quorum non pudeat, posse referre ioeos.
Haec tibi si subeant, absim licet, omnibus horisAnte tuos oculos, ut modo visus, ero.
Ipse quidem extremi cum sim sub cardine mundi, 45Qui semper liquidis altior exstat aquis;
Te tamen intueor, quo solo pectore possum:
Et tecum gelido saepe sub axe loquor.
Hic es, et ignoras: et ades celeberrimus absens:
Inque Getas media visus ab Yrbe venis. 5o
Redde vicem: et, quoniam regio felicior ista est,
Illic me memori pectore semper habe.