320 P. OV. NAS. EX PONTO EP. L!B. II, EP.il.
EPISTOLA XI.
R l R O.
Hoc tibi, Rufe, brevi properatum tempore mittilNaso, parum faustae conditor Artis, opus:
Vt, quamquam Iunge toto sumus orbe remoti,Scire tamen possis nos meminisse tui.
5 Nominis ante mei venient oblivia nobis,
Pectore quam pietas sit tua pulsa meo.
Et prius hanc animam vacuas reddemus in auras,Quam liat meriti gratia vana tui.
Grande voco lacrimas meritum, quibus ora rigabas,10 Cum mea concreto sicca dolore forent.
Grande voco meritum, mocstae solatia mentis;
Cum pariter nobis illa tibique dares.
Sponte quidem, per seque mea cstlaudabilisuxor;Admonitu melior lit tamen illa tuo.i5 Namque quod Hermiones Castor fuit, Hector Iuli,Hoc ego te laetor coniugis esse meae.
Quae, ne dissimilis tibi sit probitate, laborat;
Seque tui vita sanguinis esse probat.
Ergo, quod fuerat stimulis factura sine ullis,ao Plenius auctorem te quoque nacta facit.
Acer, et ad palmae per se cursurus honores,
Si tamen horteris, fortius ibit equus.
Adde, quod absentis cura mandata fideliPeriicis, et nullum ferre gravaris onus.
25 O referant grates, quoniam non possumus ipsi,
Di tibi: qui referent, si pia facta vident.Sullieiatque diu corpus quoque moribus istis,Alaxima Fundani gloria, Rufe, soli.