31 S
P. OVIDII NASONIS
Hac quoniam careo; tua nunc ricinia praestet,
80 Inviso possim tutus ut esse loco.
XXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXX
EPISTOLA X.
M A C R O.
cquid ab impressae cognoscis imagine gemmaeHaec tibi Nasonem scribere verba, Macer?Auctorisque sui si non est annulus index,Cognitane est nostra litera lacta manu?
5 An tibi notitiam mora temporis eripit horum?Nec repetunt oculi signa vetusta tui ?
Sis licet oblitus pariter gemmaeque manusque,Exciderit tantum ne tibi cura mei;
Quam tu vel longi debes convictibus aeri,
10 \ r el mea quod coniux non aliena tibi;
Vel studiis, quibus es, quam nos, sapientius usus;
Vtque decet, nulla factus es Arte nocens.
Tu canis aeterno quidquid restabat Homero,
Ne careant summa Troica bella manu.i 5 Naso parum prudens, Artem dum tradit amandi,Doctrinae pretium triste magister habet.
Sunt tamen inter se communia sacra poetis;
Diversum quamvis quisque sequamur iter.Quorum te memorem, quamquam procul absu-mus, esse
20 Suspicor; et casus velle levare meos.
Te duce, magnificas Asiae perspeximus urbes:Trinacris est oculis, te duce, nota meis.Vidimus Aetnaea coelum splendescere flamma;Suppositus monti quam vomit ore gigas;
25 Ilennaeosque lacus, et olentia stagna Palici,Quaque suis Cyanen miscet Anapus aquis.