Druckschrift 
3 (1828) Fasti, Tristia, Epistolae ex Ponto, Ibis et Fragmenta
Entstehung
Seite
317
Einzelbild herunterladen
 

45

EX PONTO EPIST. LIB. Ii. EP. 9. 317

Non tibi Cassandreus pater est, gentisvc Pheraeae;

Quire repertorem torruit arte sua:

Sed quam Marte ferox, et vinci nescius armis,

Tam nunquam, facta pace, cruoris amans.

Adde, quod ingenuas didicisse fideliter artes,

Emollit mores, nec sinit esse feros.

Nec regum quisquam magis est instructus ab illis,Mitibus aut studiis tempora plura dedit. 5o

Carmina testantur; quae, si tua nomina demas,Threicium iurenem composuisse negem.

Neve sub hoc tractu vates foret unicus Orpheus;

Bistonis ingenio terra superba tuo est.

Vtquetibi est animus, cum res ita postulat, arma 55Sumere, et hostili tingere caede manum;

Atque, ut es, excusso iaculum torquere lacerto,Collaque velocis flectere doctus equi;

Tempora sic data sunt studiis ubi iusta paternis,Vtque suis humeris forte quievit opus; 6 o

Ne tua marcescant per inertes otia somnos,

Lucida Pieria tendis in astra via.

Haec quoque resaliquidtecummihifoederisaffert:Eiusdem sacri cultor uterque sumus.

Ad vatem vates orantia brachia tendo, 65

Terra sit exsiliis ut tua fida meis.

Non ego caede nocens in Pontica littora veni;

Mistave sunt nostra dira venena manu:

Nec mea subiecta convicta est gemma tabellaMendacem linis imposuisse notam. 70

Nec quidquam, quod lege veter committere, feci:

Et tamen his gravior noxa fatenda mihi est.

Neve, rogesquidsit; stultam conscripsimus Artem.

Innocuas nobis haec vetat esse manus.

Ecquid praeterea peccarim, quaerere noli: 75

Vt pateat sola culpa sub Arte mea.

Quidquid id est, habui moderatam vindicis iram:

Qui nisi natalem nil mihi demsit humum.