Druckschrift 
3 (1828) Fasti, Tristia, Epistolae ex Ponto, Ibis et Fragmenta
Entstehung
Seite
316
Einzelbild herunterladen
 

316

P. OVIDII NASONIS

Me Fortuna tibi, de qua ne conquerar, hoc est,Tradidit; hoc uno non inimica mihi.

Excipe naufragium non duro litlore nostrum,

10 Ne fuerit terra tutior unda tua.

liegia, crede mihi, res est, succurrere lapsis:ConTenit et tanto, quantus es ipse, viro.

Fortunam decet hoc istam: quae maxima cum sit,Esse potest animo vix tamen aequa tuo.i5 Conspicitur nunquam meliore potentia caussa,Quam quoties vanas non sinit esse preces.

IIoc nitor ille tui generis desiderat; hoc estA Superis ortae nobilitatis opus.

IIoc tibi et Eumolpus, generis clarissimus auctor,20 Et prior Eumolpo suadet Erichthonius.

IIoc tecum commune Deo: quod uterque rogatiSupplicibus vestris lerre soletis opem.

Nam quid erit, quare solito dignemur honoreNumina, si demas velle iuvare Deos?

25 Iupiter oranti surdas si praebeat aures;

Victima pro templo cur cadat icta lovis?

Si pacem nullam pontus mihi praestet eunti,Irrita Neptuno cur ego tura feram?

Vana laborantis si fallat vota coloni,

5o Accipiat gravidae cur suis exta Ceres ?

Nec dabit intonso iugulum caper hostia Daccho,Musta sub adducto si pede nulla fluant.

Caesar ut imperii moderetur frena precamur,Tam bene quo patriae consulit ille suae.

55 Vtilitas igitur magnos homiuesque DeosqueEilicit; auxiliis quoque favente suis.

Tu quoque fac prosis intra tua castra iacenti,

O Coty, progenies digna parente tuo.

Conveniens homini est, hominem servare, voluptas,<io Et melius nulla quaeritur arte favor.

Quis non Antiphaten Eaestrygona devovet? aut quisMunifici mores improbat Alcinoi?