311
i>. OVIDII NASONIS
1 tunc ego eum spectem, videor mih i eernereRomam..io Nam patriae 1'ueiem sustinet ille suae.
Fallor? au irati milii suiit in imagine vultus;
Torvaque nescio quid forma minantis habet ?Parce, vir immenso maior virtutibus orbe,lustaque vindictae supprime lora tuae.a5 Parce, precor, saecli decus indelebile nostri;Terrarum dominum quem sua cura facit.
Per patriae nomen, quae te tibi carior ipso est;
Per nunquam surdos in tua vota Deos;
Perque tori sociam, quae par tibi sola reperta est,5o Et cui maiestas non onerosa tua est;
Perque tibi similem virtutis imagine natum,Moribus agnosci qui tuus esse potest;
Perque tuos, vel avo, vel dignos patre nepotes,Qui veniunt magno per tua vota gradu;
55 Parte leva minima, nostras et contrahe poenas;Daque, procul Scythico qui sit ab hoste, locum,Et tua, si fas est, a Caesare proxime Caesar,Numina sint precibus non inimica meis.
Sic fera quamprimum pavido Germania vultu4o Ante triumphantes serva feratur equos.
Sic pater in Pylios, Cumaeos mater in annosVivant; et possis liiins esse diu.
Tu quoque, conveniens ingenti nupta marito,Accipe non dura supplicis aure preces.
45 Sic tibi vir sospes, sic sint cum prole nepotes,Cumque bonis nuribus quas peperero nurusSic, quem dira tibi rapuit Germania, DrususPars fuerit partus sola caduca tui.
Sic tibi fraterni mature funeris ultor5o Purpureus niveis lilius instet equis.
Annuite o timidis, mitissima numina, votis.
Praesentes aliquid prosit habere Deos.
Caesaris adventu tota gladiator arenaExit; et auxilium non leve vultus habet.