Druckschrift 
3 (1828) Fasti, Tristia, Epistolae ex Ponto, Ibis et Fragmenta
Entstehung
Seite
313
Einzelbild herunterladen
 

EX PONTO EP1ST. LIB. II. EP. 7. 8. 313

Omnia deliciunt: animus tamen omnia vincit.

Ille etiam vires corpus habere facit.

Sustineas ut onus, nitendum vertice pleno est;

At llecti nervos si patiare, cadet.

Spes quoque, posse mora mitescere Principis iram,Vivere ne nolim deiieiamque, cavet.

Nec vos parva datis pauci solatia nobis,

Quorum spectata est per mala nostra fides.Coepta tene, quaeso; neciuaequoredeserenavem:Meque simul serva, iudiciumque tuum.

EPISTOLA VIII.

M A X J M O C O T T A K.

Redditus est nobis Caesar cum Caesare nuper,Quos mihi misisti, Maxime Cotta, Deos.

Vtque tuum munus numerum, quem debet, haberet,Est ibi Caesaribus Livia iuncta suis.

Argentum felix, omniquo beatius auro,

Quod, fuerat pretium cum rude, numen habet.Non milii divitias dando maiora dedisses,Coelitibus missis nostra sub ora tribus.

Est aliquid, spectare Deos, et adesse putare;

Et quasi cum vero numine posse loqui.

Praemia quanta, Dei! nec me tenet ultima tellus:Vtque prius media sospes in Vrbe moror.Caesarcos video vultus, vehit ante videbam ;

A r ix luiius voti spes fuit ulla milii.

Vtque salutabam, numen coeleste saluto.

Quod reduci tribuas, nil, puto, maius habes.Quid nostris oculis nisi sola Palatia desunt?

Qui locus, ablato Caesare, vilis erit.