Druckschrift 
3 (1828) Fasti, Tristia, Epistolae ex Ponto, Ibis et Fragmenta
Entstehung
Seite
312
Einzelbild herunterladen
 

3 i 2

P. OVIDII NASONIS

Iam dolor in morem venit meus: utrjue caducis4o Percussu crebro saxa cavantur afluis:

Sic ego continuo Fortunae vulneror ictu:

Yixque habet in nobis iam nova plaga locum,

Nec magis assiduo vomer tenuatur ab usu,

Nec magis est curvis Appia trita rotis;

45 Pectora quam mea sunt serie caecata laborum;Et nihil inveni, quod milii ferret opem.

Artibus ingenuis quaesita est gloria multis:Infelix perii dotibus ipse meis.

Vita prior vitio caret, et sine labe peracta:

5o Auxilii misero nil tulit illa mihi.

Culpa gravis precibus donatur saepe suorum:Omnis pro nobis gratia muta fuit.

Adiuvat in duris alios praesentia rebus:

Obruit hoc absens vasta procella caput.

55 Quae non horruerint tacitam quoqueCaesuris iramAddita sunt poenis aspera verba meis.

Fit fuga temporibus levior: proieetus in aequorArcturum subii, PleVadumque minas.

Saepe solent hiemem placidam sentire carinae:Go Non Ithacae puppi saevior unda fuit.

llecta lides comitum poterat mala nostra levare:Ditata est spoliis perlida turba meis.

Mitius exsilium faciunt loca: tristior istaTerra sub ambobus non iacet ulla polis.

G5 Est aliquid, patriis vicinum finibus esse:

Vltima me tellus, ultimus orbis habet.

Praestat et exsulibus pacem tua laurea, Caesar:Pontica finitimo terra sub hoste iacet.

Tempus in agrorum cultu consumere dulce est:70 Non patitur verti barbarus hostis humum.

Temperie coeli corpusque animusque iuvanlur:Frigore perpetuo Sarmatis ora riget.

Est in aqua dulci non invidiosa voluptas:Aequoreo bibitur cum sale mista palus.