Druckschrift 
3 (1828) Fasti, Tristia, Epistolae ex Ponto, Ibis et Fragmenta
Entstehung
Seite
310
Einzelbild herunterladen
 

310

P. OVIDII NASONIS

Nunc mihi naufragio quid prodest discere facto.Quam mea debuerit currere cymba viam?Brachia da lasso potius prendenda natanti;

Nec pigeat mento supposuisse manum.i5 ldque facis, faciasque precor. Sic mater et uxor,Sic tibi sint fratres, totaque salva domus.Quodque soles animo, quod semper voce precari,Omnia Caesaribus sic tua facta probes.

Turpe erit in miseris veteri tibi rebus amico20 Auxilium nulla parte tulisse tuum.

Turpe referre pedem, nec passu stare tenaci:Turpe laborantem deseruisse ratem.

Turpe sequi casum, et fortunae cedere, amicumEt, nisi sit felix, esse negare suum.

2 5 Non itavixeruntStrophio atque Agamemnone nati:Non haec Aegidae Pirithoique lides;

Quos prior est mirata, sequens mirabitur aetas:In quorum plausus tota theatra sonant.

Tu quoque, per durum servato tempus amico,

3o Dignus es in tantis nomen habere viris.

Dignus es: et, quoniam laudem pietate mereris,Non erit officii gratia surda tui.

Crede mihi, nostrum si non mortale futurumCarmen, in ore frequens posteritatis eris.

55 Fac modo permaneas lapso, Graecine, fidelis;Duret et in longas impetus iste moras.

Quae tu cum praestes, remo tamen utor in aura.Nil nocet admisso subdere calcar equo.

❖❖❖❖❖❖❖

EPISTOLA VII

ATTICO.

Iasse salutatum vult te mea litera primumA male pacatis, Attice, missa Getis.