Druckschrift 
3 (1828) Fasti, Tristia, Epistolae ex Ponto, Ibis et Fragmenta
Entstehung
Seite
309
Einzelbild herunterladen
 

[i EX PONTO EPIST. LIB. II. EP. 5. 6. 309

Huic tu cum placeas, et vertice sidera tangas,Scripta tamen profugi vatis habenda putas.Scilicet ingeniis aliqua est concordia iunctis,

Et servat studii foedera quisque sui.llusticus agricolam, miles fera bella gerentem,Hectorem dubiae navita puppis amat.

Tu quoque Pieridum studio, studiose, teneris;

Ingenioque faves, ingeniose, meo.

Distat opus nostrum; sed fontibus exit ab isdem:Artis et ingenuae eultor uterque sumus.Thyrsus enim vobis, gestata est laurea nobis;

Sed tamen ambobus debet inesse calor.

Vtque meis numeris tua dat facundia nervos;

Sic venit a nobis in tua verba nitor,lure igitur studio eonlinia carmina vestro,

Et commilitii sacra tuenda putas.

Pro quibus ut maneat, de quo censeris, amicus,Comprecor ad vitae tempora summa tuae:j Succedatque tuis orbis moderator habenis.

Quod mccum populi vota precantur idem.

xxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxx

GBAECINO.

Carmine Graecinum, qui praesens voce solebat,Tristis ab Euxinis Naso salutat aquis.

Exsulis haec vox est, praebet mihi litera linguam:Et, si non liceat scribere, mutus ero.

Corripis, ut debes, stulti peccata sodalis:

Et mala me meritis ferre minora doces.

Vera facis, sed sera, meae convicia culpae.

Aspera confesso verba remitte reo.

Cum poteram recto transire Ceraunia velo,

I Vt fera vitarem saxa, monendus eram.

EPISTOLA VI.