308
P. OVIDII NASONIS
Ingenioque meo, rena quod paupere manat,Plaudis; et e rivo flumina magna facis.
Grata quidem sunt haec animo suffragia nostro;Vix sibi cum miseros posse placere putes.
25 Dum tamen in rebus tentamus carmina parvis,Materiae gracili sufficit ingenium.
Nuper ut-huc magni pervenit Fama triumphi;
Ausus sum tantae sumere molis opus.
Obruit audentem rerum gravitasque nitorque:
5o Nec potui coepti pondera ferre mei.illic, quam laudes, erit officiosa voluntas.
Caetera materia debilitata iacent.
Quod si forte liber vestras pervenit ad aures;Tutelam, mando , sentiat ille tuam.
55 Hoc tibi facturo, vel si non ipse rogarem,
Accedat cumulus gratia nostra levis.
Non ego laudandus, sed sunt tua pectora, lacte,Et non calcata candidiora nive.
Mirarisque alios, cum sis mirabilis ipse,
4o Nec lateant artes, eloquiumque tuum.
Te iuvenum Princeps, cui dat Germania nomen,Participem studii Caesar habere solet.
Tu comes antiquus, tu primis iunctus ab annis,Ingenio mores aequiparante, places.
45 Te dicente prius fit protinus impetus illi:
Teque habet, elicias qui sua verba tuis.
Cum tu desisti, mortaliaque ora quierunt,Clausaque non longa conticuere mora;
Surgit Iuleo iurenis cognomine dignus,
5o Qualis ab Eois Lucifer exit aquis.
Dumque silens adstat, status est vultusque diserti,Spemque decens doctae vocis amictus habet.Mox, ubi pulsa mora est, atque os coeleste solutum,Hoc Superos iures more solere loqui.
55 Atque, Haec est, dicas, facundiaPrincipe digna:Eloquio tantum nobilitatis inest.