Druckschrift 
3 (1828) Fasti, Tristia, Epistolae ex Ponto, Ibis et Fragmenta
Entstehung
Seite
307
Einzelbild herunterladen
 

EX PONTO EPIST. L1B. 11. EP. 4. 5. 307

Longa dies citius brumali sidere, noxque 25

Tardior hiberna solstitialis erit.

Nec Babylon aestum, nec frigora Pontus habebit,Calthaque Paestanas vincet odore rosas:

(luam tibi nostrarum veniant oblivia rerum.

Non ita pars fati candida nulla mei. 3o

Ne tamen haec dici possit liducia mendax,

Stultaque credulitas nostra fuisse, cave:Constantique lide veterem tutare sodalemQua licet, et quantum non onerosus ero.

EPISTOLA V.

S .1 L A N O.

Condita disparibus numeris ego Naso SalanoPraeposita misi verba salute meo ;

Quae rata sit cupio, rebusque ut comprobet omen,

Te precor a salvo possit, amice, legi.

Candor, in hoc aevo res intermortua paene, 5

Exigit, ut faciam talia vota, tuus.

Nam fuerim quamvis modico tibi cognitus usu,

Diceris exsiliis ingemuisse meis.

Missaque ab extremo legeres cum carmina Ponto:

Illa tuus iuvit qualiacunque favor. io

Optastique brevem salvi mihi Caesaris iram;

Quod tamen optari, si sciat, ipse sinat.

Moribus ista tuis tam mitia vota dedisti:

Nec minus idcirco sunt ea grata mihi.

Quoque magis moveare malis, doctissime, nostris, i5Credibile est lieri conditione loci.

Vixliac invenias totum, mihi crede, per orbem,

Quae minus Augusta Pace fruatur, humum.

Tu tamen hic structos inter fera proelia versusEt legis, et lectos ore favente probas:

U 2

20