300 P. OVIDII NASONIS
g5 Pro quibus optandi si nobis copia liat,
Tam bene promerito commoda mille precer.Sed si sola milii dentur tua vota; precabor,
Vt tibi sit salvo Caesare salva parens.
Ilaec ego, cum faceres altaria pinguia ture,
100 Te solitum memini prima rogare Deos.
EPISTOLA IV.
ATTICO.
Accipe colloquium gelido Nasonis ab Istro,Attice, indicio non dubitande meo.
Ecquid adhuc remanes memor infelicis amici ?Deserit an partes languida cura suas?
5 Non ita Di tristes milii sunt, ut credere possim,Fasque putem iam te non meminisse mei.
Ante meos oculos tua stat, tua semper imago est:Et videor vultus mente ridere tuos.
Seria multa milii tecum collata recordor:to Nec data ineundis tempora pauca iocis.
Saepe citae longis visae sermonibus horae:
Saepe fuit brevior, quam mea verba, dies.
Saepe tuas factum venit modo carmen ad aures,Et nova iudicio subdita i\Iusa tuo est.i5 Quod tu laudaras, populo placuisse putabam:IIoc pretium curae dulce recentis erat.
Ytque meus lima rasus liber esset amici,
Non semel admonitu facta litura tuo est.
Nos fora viderunt pariter, nos porticus omnis,ao Nos via, nos iunctis curva theatra locis.
Denique tantus amor nobis, carissime, semper,Quantus in Aeacide Actorideque fuit.
Non e^o, securae biberes si pocula Lethes,Excidere haec credam pectore posse tuo.