EX PONTO EPIST. L1U. II. EP. 3. 305
Quaeque ita concussa est, ut iam casura putetur,ilestat ailhuc humeris fulta ruina tuis. Oo
Ira quidem primo fuei'at tua iusta, nec ipsoLenior, offensus qui mihi i ure fuit.
Quique dolor pectus tetigisset Caesaris alti,
Ilium iurabas protinus esse tuum:
Vt tamen audita est nostrae tibi cladis origo: G5
Diceris erratis ingemuisse meis.
Tum tua me primum solari litera coepit;
Et laesum llecti spem dare posse Deum.
Movit amicitiae tum te constantia longae;
Ante tuos ortus quae mihi coepta fuit. 70
Et quod eras aliis factus, mihi natus amicus:
Quodque tibi in cunis oscula prima dedi;
Quod,cum vestra domus teneris mihi semper ab annisCulta sit, esso vetus nunc tibi cogor onus.
Me tuus ille pater, Latiae facundia linguae, -jS
Quae non inferior nobilitate fuit,
Primus ut auderem committere carmina FamaeImpulit: ingenii dux fuit ille mei.
Nec, quo sit primum nobis a tempore cultus,
Contendo fratrem posse referre tuum. 80
Te tamen ante omnes ita sum complexus, ut unusQuolibet in casu gratia nostra fores.
Yltima me tecum vidit, moestisque cadentesExcepit lacrimas Italis ora genis ;
Cum tibi quaerenti, num verus nuntius esset, 85
Attulerat culpae quem mala fama meae;luter confessum dubie dubieque negantemHaerebam, pavidas dante timore notas:
Exemploque nivis, quam solvit aquaticus Auster,Gutta per attonitas ibat oborta genas. .jo
Ilaec igitur referens; et quod mea crimina primiErroris venia posse latere vides;
Respicis antiquum lapsis in rebus amicum;Fomentisque iuvas vulnera nostra tuis.
Ov. T. 111. U