30)
P. OVIDII NASONIS
25 En ego, non paucis quondam munitus amicis,Dum flavit velis aura secunda meis;
Yt fera nimboso tumuerunt aequora vento,
In mediis lacera puppe relinquor aquis.
Cumque alii nolint etiam me nosse videri,
5o Vix duo proieeto tresve tulistis opem.
Quorum tu princeps: nec enim comes esse, sedauctor,
Nec petere exemplum, sed dare dignus eras.Te, nihil exacto, nisi nos peccasse latentemSponte sua probitas olliciumque iuvant.
55 Iudicc te mercede caret, per seque petenda estExternis virtus incomitata bonis.
Turpe putas abigi, quia sit miserandus, amicum;
Quodque sit infelix, desinere esse tuum.
Mitius est lasso digitum supponere mento;
4o Mergere quam liquidis ora natantis aquis.Cerne, quid Aeacides post mortem praestetamico:
Instar et hanc vitam mortis habere puta.Pirithoum Theseus Stygias comitavit ad undas:
A Stygiis quantum sors mea distat aquis!
45 Adfuit insano invenis Phoceus Orestae:
Et mea non minimum culpa furoris habet.
Tu quoque magnorum laudes admitte virorum;
Vtque facis, lapso, quam potes, arter opem.
Si bene te novi; si, quod prius esse solebas,
5o Nunc quoque es, atque animi non cecidere tui;Quo fortuna magis saevit, magis ipse resistis,Vtque decet, ne te vicerit illa, caves.
Et bene uti pugnes, bene pugnans efficit hostis.Sic eadem prodest caussa, nocetque mihi.
55 Scilicet indignum, iuvenis rarissime, ducis,
Te lieri comitem stantis in orbe Deae.
Firmus es; et quoniam non sunt ea, qualia velles,Vela regis quassae qualiacunque ratis.