EX PONTO EPIST. LIB. II. EP.2.3. 303
Quos colis, ad Superos liaec fer mandata sacerdos; ia 5Adde sed et proprias in mea verba preces.
Sic tamen haec tenta, si non nocitura putabis.Ignoscas: timeo naufragus omne fretum.
❖ ❖ •> <? v v’ ❖ •> •!' <' <* ❖ ❖ * * ❖ •> v •> ❖ ❖ ❖ <? ❖
EPISTOLA III.
M A X IMO.
Maxime, qui claris nomen virtutibus aequas,
Nec sinis ingenium nobilitate premi;
Culte milii, quid enim status hic a funere differt?
Supremum vitae tempus adusque meae:
Rem facis, afflictum non aversatus amicum, 5
Qua non est aevo rarior ulla tuo.
Turpe quidem dictu, sed, si modo vera fatemur,Vulgus amicitias utilitate probat.
Cura quid expediat prius est, quam quid sit ho-nestum :
Et cum Fortuna statque caditque fides. 10
Nec facile invenias multis e millibus unum,
Virtutem pretium qui putet esse sui.
Ipse decor, recte facti si praemia desint,
Non movet, et gratis poenitet esse probum.
Nil, nisi quod prodest, carum est. I, detrahe menti i 5Spem fructus avidae, nemo petendus erit.
At reditus iam quisque suos amat, et sibi quid sitVtile, sollicitis supputat articulis.
Illud Amicitiae quondam venerabile numenProstat, et in quaestu pro meretrice sedet. 20
Quo magis admiror, non, ut torrentibus undis,Communis vitii te quoque labe trabi.
Diligitur nemo, nisi cui Fortuna secunda est.
Quae, simul intonuit, proxima quaeque fugat.