Druckschrift 
3 (1828) Fasti, Tristia, Epistolae ex Ponto, Ibis et Fragmenta
Entstehung
Seite
302
Einzelbild herunterladen
 

302 P. OVIDII NASONIS

Quidquid ab his supereat, renitin certamen amoris:go Hac hominum nulli parte secundus eris.

Hunc colis, ante diem per quem decreta merentiVenit honoratis laurea digna comis.

Felices, quibus hos licuit spectare triumphos,

Et Ducis ore Deos aequiparante frui.g5 At mihi Sauromatae pro Caesaris ore videndi,Terraque pacis inops, undaque vincta gelu.

Si tamen haec audis, et vox mea pervenit istuc;

Sittua mutando gratia blanda loco.

Hoc pater ille tuus, primo mihi cultus ah aevo,ioo Si quid habet sensus umbra diserta, petit.

Hoc petit et frater: quamvis fortasse veretur,.Servandi noceat ne tibi cura mei.

Tota domus petit hoc: nec tu potes ipse negare,Et nos in turbae parte fuisse tuae.io5 Ingenii certe, quo nos male sensimus usos,Artibus exceptis, saepe probator eras.

Nec mea, si tantum peccata novissima demas,Esse potest domui vita pudenda tuae.

Sic igitur vestrae vigeant penetralia gentis:

110 Curaque sit Superis Caesaribusque tui:

Mite, sed iratum merito mihi Numen, adora;

Eximat ut Scythica me feritate loci.

Difficile est, fateor, sed tendit in ardua virtus:Et talis meriti gratia maior erit.n5 Nec tamen Aetnaeus vasto Polyphemus in antroAccipiet voces Antiphatesve tuas:

Sed placidus facilisque Parens, veiliaeque paratus;

Et qui fulmineo saepe sine igne tonat;

Qui cum triste aliquid statuit, lit tristis et ipse:120 Cuique fere poenam sumere poena sua est.Victa tamen vitio est huius clementia nostro:Venit et ad vires ira coacta suas.

Qui quoniam patria toto sumus orbe remoti;

Nec licet ante ipsos procubuisse Deos;