EX PONTO KPIST. LIR. IX. EP. 2. 301
Vivit enim in vobis facundi lingua parentis;
Et res heredem reperit illa suum.
Hanc ego non, ut me defendere tentet, adoro. 55Non est confessi caussa tuenda rei.
Num tamen excuses erroris imagine factum,
An nihil expediat tale movere, vide.
Vulneris id genus est, quod cum sanabile non sit,
Non contrectari tutius esse putem. Co
Lingua, sile: non est ultra narrabile quidquam.
Posse velim cineres obruere ipse meos.
Sic igitur, quasi me nullus deceperit error,
A r erba face, ut vita, quam dedit ipse, fruar.
Cumque serenus erit, vultusque remiserit illos, G5Qui secum terras imperiumque movent;
Exiguam ne me praedam sinat esse Getarum,
Detque solum miserae mite, precare, fugae.
Tempus adest aptum precibus: valet ipse, videtqueQuas fecit vires, Horna, valere tuas. 70
Incolumis coniux sua pulvinaria servat:
Promovet Ausonium filius imperium.
Praeterit ipse suos animo Germanicus annos,
Nec vigor est Drusi nobilitate minor.
Adde nurus, neptesque pias, natosque nepotum, "5Caeteraque Augustae membra valere domus.
Adde triumphatos modo Paeonas, adde quietiSubdita montanae brachia Dalmatiae.
Nec dedignata est abiectis Illyris armisCaesareum famulo vertice ferre pedem. 80
Ipse super currum placido spectabilis oreTempora Phoebea virgine nexa tulit.
Quem pia vobiscum proles comitavit euntem,
Digna parente suo, nominibusque datis;
Fratribus assimilis, quos proxima templa tenentes 85Divus ab excelsa lulius aede videt.
His Messallinus, quibus omnia cedere debent,
Primum laetitiae non negat esse locum.