EX PONTO EPIST. LIB. II. EP. 1.2. 299
Te quoque victorem Tarpcias scandere in arcesLaeta coronatis Itonia videbit equis.
Maturosque Pater nati spectabit honores,
Gaudia percipiens, quae dedit ipse suis. 60
Iam nunc haec a me, iuvenum belloque togaqueMaxime, dicta tibi vaticinante nota.
Hunc quoque carminibus referam fortasse trium-phum :
Sufficiet nostris si modo vita malis:
Imbuero Scythicas si non prius ipse sagittas: G5
Abstuleritque ferox hoc caput ense Getes.
Quod si, me salvo, dabitur tibi laurea templis;
Omnia bis dices vera fuisse mea.
mxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxkxxxxxxxxxxxxxxxxxx
EPISTOLA II.
ili E S S A Tj L 1 N O.
Ille domus vestrae primis venerator ab annisPulsus ad Euxini Naso sinistra freti;
Mittit ab indomitis hanc, Messalline, salutem,
Quam solitus praesens est tihi ferre, Getis.
Ileu mihi, si lecto vultus tibi nomine non est 5
Qui fuit, et dubitas caetera perlegere!
Perlege, nec mecum pariter mea verba relega:
Vrbe licet vestra versibus esse meis.
Non ego concepi, si Pelion Ossa tulisset,
Clara mea tangi sidera posse manu. io
Nec nos, Enceladi dementia castra secuti,
In rerum dominos movimus arma Deos.
Nec, quod Tydidae temeraria dextera fecit,
Numina sunt telis ulla petita meis.
Est mea culpa gravis, sed quae me perdere solum i5Ausa sit, et nullum maius adorta nefas.