Druckschrift 
3 (1828) Fasti, Tristia, Epistolae ex Ponto, Ibis et Fragmenta
Entstehung
Seite
298
Einzelbild herunterladen
 

298

P. OVIDII NASONIS

Indice te didici, nuper visenda coisseInnumeras gentes ad ducis ora sui.

Quaeque capit vastis immensum moenibus orbem,Hospitiis Romam vix Imbuisse locum.

25 Tu mihi narrasti, cum multis lucibus anteFuderit assiduas nubilus Auster aquas,

Lumine coelesti Solem fulsisse serenum,

Cum populi vultu conveniente die;

Atque ita vectorem, cum magno vocis honore,

5o Bellica laudatis dona dedisse viris:

Claraquo sumturum pictas insignia vestes,

Tura prius sanctis imposuisse focis:Tustitiamque sui caste placasse Parentis;

Illo quae templum pectore semper habet.

55 Quaque ierit, felix adiectum plausibus omen;Saxaque iactatis erubuisse rosis.

Protinus argento veros imitantia murosBarbara cum victis oppida lata viris.Fluminaque, et montes, et in altis pascua silvis;4o Armaque cum telis in strue mista suis.

Deque triumphato, quod Sol incenderit, auroAurea Romani tecta fuisse fori.

Totque tulisse duces captivis addita collisVincula, paene hostes quot satis esse fuit.

45 Maxima pars horum vitam veniamque tulerunt:ln quibus et belli summa caputque Bato.

Cur ego posse negem minui mihi Numinis iram,Cum videam mites hostibus esse Deos?

Pertulit huc idem nobis, Germanice, rumor,

5o Oppida sub titulo nominis isse tui.

Atque ea te contra, nec muri mole, nec armis,Nec satis ingenio tuta fuisse loci.

Di tibi dent annos 1 a te nam caetera sumes;

Sint modo virtuti tempora longa tuae.

55 Quod precor, eveniet. Sunt quiddam oracula vatum.Nam Deus optanti prospera signa dedit.