200 P.OV. NAS. EX PONTO EPIST. L.I. EP.10.
io llaec ego non ansim, cum sint verissima, cuivisScribere; delicias ne mala nostra vocent.Scilicet is status est, ea rerum forma mearum,Deliciis etiam possit ut esse locus.
Delicias illi precor has contingere, si quis,
20 Ne milii sit levior Caesaris ira, timet.
Is quoque, qui gracili cibus est in corpore, somnusNon alit officio corpus inane suo.
Sed vigilo, vigilantque mei sine line dolores;Quorum materiam dat locus ipse milii.
25 Vix igitur possis visos agnoscere vultus:
Quoque ierit, quaeras, qui fuit ante, color.Parvus in exiles succus milii pervenit artus:Membraque sunt cera pallidiora nova.
N T on haec immodico contraxi damna Lyaeo:
5o Scis milii quam solae paene bibantur aquae.Non epulis oneror: quarum si tangar amore,
Est tamen in Geticis copia nulla locis.
Nec vires adimit Veneris damnosa voluptas.
Non sole-t in moestos illa venire toros.
55 Vnda locusque nocent: et caussa valentior istis,Anxietas animi, quae mihi semper adest,llanc nisi tu pariter simili cum fratre levares,
A'ix mens tristitiae moesta tulisset onus.
Vos estis fragili tellus non dura phaselo:
4o Quamque negant multi, ros mihi fertis opem.Ferte, precor, semper, quia semper egebimus illa;
Caesaris olfensum dum milii numen erit.
Qui meritam nobis minuat, non finiat iram,Suppliciter vestros quisque rogate Deos.