EX PONTO EPIST. L1U. I. EP.9.10. 295
lure igitur lacrimas Celso libamus ademto,
Cum fugerem, rivo quas dedit ille milii.
Carmina iure damus, raros testantia mores;
Vttua venturi nomina, Celse, legant.
Hoc est, quod possum Geticis tibi mittere ab arvis: 45Hoc solum est istic, quod liquet esse meum.
Funera nec potui comitare, nec ungere corpus:
Aque tuis toto dividor orbe rogis.
Qui potuit, quem tu pro numine vivus habebas,Praestitit officium Maximus omne tibi. 5o
Ille tibi exsequias, et magni funus honorisFecit; et in gelidos versit amoma sinus.
Diluit et lacrimis moerens unguenta prolusis;
Ossaque vicina condita texit humo.
Qui quoniam exstinctis, quae debet, praestat amicis, 55Et nos exstinctis annumerare potest.
EPISTOLA X.
FLACCO.
Naso suo profugus mittit tibi, Flacce, salutem:Mittere rem si quis, qua caret ipse, potest.
Longus enim curis vitiatum corpus amarisNon patitur vires languor habere suas.
Nec dolor ullus adest, nec febribus uror anhelis; 5Et peragit soliti vena tenoris iter.
Os bebes est, positaeque movent fastidia mensae;
Et queror, invisi cum venit hora cibi.
Quod mare, quod tellus, appone, quod educat aer;
Nil ibi, quod nobis esuriatur, erit. io
Nectar et ambrosiam, latices epulasque Deorum,
Det mihi formosa nava luventa manu;
Non tamen exacuet torpens sapor ille palatum:
Stabit et in stomacho pondus inerte diu.